(1) Inter multos saepe dubitatum est, a quo potissimum
Monachorum eremus habitari coepta sit. Quidam enim altius repetentes a beato
Elia et Ioanne principia sumpserunt. Quorum et Elias plus nobis uidetur fuisse
quam monachus et Ioannes ante prophetare coepisse quam natus sit. Alii autem,
in quam opinionem omne uulgus consentit, adserunt Antonium huius propositi
caput, quod ex parte uerum est. Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium
incitata sunt studia.
Amatas uero et Macarius, discipuli Antonii, e quibus superior magistri
corpus sepeliuit, etiam nunc adfirmant Paulum quemdam Thebaeum principem rei
istius fuisse, non nominis, quam opinionem nos quoque probamus.
Nonnulli et haec et alia prout uoluntas tulit iactitant: subterraneo specu
crinitum calcaneo tenus hominem, et multa quae persequi otiosum est
incredibilia fingentes. Quorum quia impudens mendacium fuit, ne refellenda
quidem sententia uidetur.
Igitur quia de Antonio tam Graeco quam Romano stilo diligenter memoriae
traditum est, pauca de Pauli principio et fine scribere disposui, magis quia
res omissa erat quam fretus ingenio. Quomodo autem in media aetate uixerit aut
quas Satanae pertulerit insidias, nulli hominum compertum habetur.
|