Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hyeronimus Vita Pauli IntraText CT - Text |
|
|
(5) Quod ubi prudentissimus adulescens intellexit, ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur necessitatem in uoluntatem uertit, ac paulatim procedens rursusque subsistens atque hoc idem saepius faciens tandem repperit saxeum montem, ad cuius radices haud grandis spelunca lapide claudebatur. Quo remoto (ut est cupiditas hominum auidius occulta cognoscere) animaduertit intus grande uestibulum, quod aperto desuper coelo patulis diffusa ramis uetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens; cuius riuum tantummodo foras statim eadem quae genuerat terra sorbebat. Erant praeterea per exesum montem haud pauca habitacula, in quibus scabrae iam incudes et mallei, quibus pecunia signatur, uisebantur. Hunc locum Aegyptiorum litterae ferunt furtiuam monetae officinam fuisse, ea tempestate qua Cleopatrae iunctus Antonius est.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |