(8)
Stupens itaque Antonius et de eo quod uiderat secum uoluens ulterius
progrediebatur. Nec mora, inter saxosam conuallem haud grandem homunculum uidet
aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cuius extrema pars corporis in
caprarum pedes desinebat. Et hoc adtonitus expectaculo scutum fidei et loricam
spei bonus praeliator arripuit. Nihilominus memoratum animal palmarum fructus
ad uiaticum, quasi pacis obsides, offerebat. Quo cognito gradum pressit Antonius,
et quisnam esset interrogans hoc ab eo responsum accepit:
'Mortalis ego sum et unus
ex accolis eremi, quos uario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque et
Incubos colit. Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis communem
Dominum depreceris; salutem mundi olim uenisse cognouimus, et "in
uniuersam terram exiit sonus eius."'
Talia eo loquente longaeuus
uiator ubertim faciem lacrimis rigabat, quas magnitudo laetitiae indices cordis
effuderat. Gaudebat quippe de Christi gloria, de interitu Satanae, simulque
admirans, quod eius posset intellegere sermonem et baculo humum percutiens
aiebat: 'Vae tibi, Alexandria,
quae pro Deo portenta ueneraris. Vae tibi, ciuitas meretrix, in qua
totius orbis daemonia confluxere. Quid nunc dictura es? Bestiae Christum
loquuntur, et tu pro Deo portenta ueneraris!'
Necdum uerba compleuerat et quasi pennigero uolatu petulcum animal aufugit.
Hoc ne cui ad incredulitatem scrupulum moueat, sub rege Constantio, uniuerso
mundo teste, defenditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo uiuus perductus magnum
populo spectaculum praebuit, et postea cadauer exanime, ne calore aestatis
dissiparetur, sale infusum et Antiochiam, ut ab Imperatore uideretur, adlatum
est.
|