(9) Sed ut propositum persequar, Antonius coepta regione
pergebat, ferarum tantum uestigia intuens et eremi latam uastitatem. Quid
ageret, quo uerteret gradum?
Iam altera effluxerat dies. Restabat unum, ut deseri se a Christo non posse
confideret. Pernox secundas in oratione exegit tenebras, et dubia adhuc luce
haud procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem ad radicem montis
inrepere. Quam secutus oculis et iuxta speluncam, cum fera abiisset, accedens,
coepit introspicere, nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus uisum.
Verum ut Scriptura ait, 'perfecta dilectio foras mittit timorem.' Suspenso gradu et anhelitu temperato
callidus explorator ingressus est, ac paulatim progrediens saepiusque
subsistens sonum aure captabat. Tandem per caecae noctis horrorem procul lumen
intuitus, dum auidius properat, offensum pede lapidem in strepitum concitauit;
post cuius sonitum beatus Paulus ostium quod patebat occludens sera obfirmauit.
Tunc uero Antonius pro
foribus corruens, usque ad sextam et eo amplius horam aditum precabatur dicens:
'Qui sim, unde, cur uenerim, nosti. Scio me non mereri conspectum tuum;
tamen nisi uidero, non recedam. Qui bestias suscipis, hominem cur repellis?
Quaesiui et inueni, pulso ut aperiatur. Quod si non impetro, hic, hic moriar
ante postes tuos. Certe sepelies uel cadauer.'
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Ad quem responsum paucis ita reddidit heros:
'Nemo sic petit ut minetur, nemo cum lacrimis calumniam facit. Et miraris si
non recipiam, cum moriturus adueneris?'
Sic adridens patefecit ingressum. Quo aperto dum in mutuos miscentur
amplexus, propriis se salutauere nominibus; gratiae Domino in commune
referuntur.
|