Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyeronimus
Vita Pauli

IntraText CT - Text

  • 12
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

(12) His Antonius auditis flens et gemens, ne se desereret atque ut comitem talis itineris acciperet, precabatur. Ac ille: 'Non debes,' inquit, 'quaerere quae tua sunt, sed quae aliena. Expedit quidem tibi sarcina carnis abiecta Agnum sequi. Sed et caeteris expedit fratribus, ut tuo adhuc instituantur exemplo. Quamobrem, perge, quaeso, nisi molestum est, et pallium quod tibi Athanasius episcopus dedit, ad obuoluendum corpusculum meum defer.'

Hoc autem beatus Paulus rogauit non quod magnopere curaret, utrum tectum putresceret cadauer an nudum (quippe qui tanti temporis spatio contextis palmarum foliis uestiebatur), sed ut a se recedenti moeror suae mortis leuaretur.

Stupefactus ergo Antonius, quod de Athanasio et pallio eius audierat, quasi Christum in Paulo uidens et in pectore eius Deum uenerans ultra respondere nihil ausus est, sed cum silentio lacrimans exosculatis eius oculis manibusque ad monasterium, quod postea a Saracenis occupatum est, regrediebatur. Neque uero gressus sequebantur animum, sed cum corpus inane ieiuniis seniles etiam anni frangerent, animo uincebat aetatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License