Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyeronimus
Vita Pauli

IntraText CT - Text

  • 14
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

(14) Tunc egressus foras et ne modicum quidem cibi sumens per uiam qua uenerat regrediebatur, illum sitiens, illum uidere desiderans, illum oculis ac mente complectens. Timebat enim, quod et euenit, ne se absente debitum Christo spiritum redderet.

Cumque iam dies inluxisset alia et trium horarum spatio iter remaneret, uidit inter angelorum cateruas, inter prophetarum et apostolorum choros, niueo Paulum candore fulgentem in sublime conscendere. Et statim in faciem suam procidens sabulum capiti superiaciebat, plorans atque eiulans: 'Cur me, Paule, dimittis? Cur abis insalutatus? Tam tarde notus tam cito recedis?'




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License