(16)
Igitur obuoluto et prolato foras corpore, psalmis quoque ex Christiana
traditione cantatis, contristabatur Antonius quod sarculum, quo terram foderet,
non habebat, fluctuans uario mentis aestu et secum multa reputans: 'Si ad
monasterium reuertar, quatridui iter est; si hic maneam, nihil ultra proficiam.
Moriar ergo, ut dignum est, et iuxta bellatorem tuum, Christe, ruens extremum
halitum fundam.'
Talia eo animo uoluente ecce duo leones ex interioris eremi parte currentes
uolantibus per colla iubis ferebantur. Quibus aspectis primo exhorruit. Rursusque ad Deum mentem referens,
quasi columbas uideret, mansit intrepidus. Et illi quidem directo cursu ad
cadauer beati senis substiterunt, adulantibusque caudis circa eius pedes
accubuere, fremitu ingenti rugientes, prorsus ut intellegeres eos plangere quo
modo poterant.
Deinde haud procul
coeperunt humum pedibus scalpere, harenamque certatim egerentes unius hominis
capacem locum effodere. Ac statim quasi mercedem pro opere postulaturi, cum
motu aurium ceruice deiecta ad Antonium perrexerunt, manus eius pedesque
lingentes, ut ille animaduertit benedictionem eos a se deprecari. Nec mora, et
in laudationem Christi effusus, quod muta quoque animalia Deum esse sentirent,
ait: 'Domine, sine cuius nutu nec folium arboris defluit nec unus passerum ad
terram cadit, da illis sicut tu scis.'
Et manu annuens eis ut
abirent imperauit. Cumque illi recessissent, sancti corporis onere seniles
curuauit humeros, et deposito eo effossam desuper humum congregans tumulum ex
more conposuit.
Postquam autem dies inluxerat alia, ne quid pius heres ex intestati bonis
non possideret, tunicam sibi eius uindicauit, quam in sportarum modum de palmae
foliis ipse sibi texuerat. Ac sic ad monasterium reuersus discipulis ex ordine
cuncta replicauit; diebusque solemnibus Paschae uel Pentecostes semper Pauli
tunica uestitus est.
|