Augustinus Tünger de Enndingen, procurator curie
constantiensis, illustri principi, domino Eberhardo, comiti Wirtenberg et
Montispeligardi etc., seniori, domino suo gracioso s.p.d.
Prisci rerum gestarum scriptores, illustris princeps, soliti fuere
principio laude eorum, ad quos scripserant, captare benivolentiam, quo homines
legendis litteris suis redderent attentiores. Quod et ego facere statueram,
nisi compertum haberem, te illud egre pati. Temperare igitur laudibus tuis pro
nunc animus est; simul quod nolim in assentorum numero, quod genus hominum
audio tibi in primis pro omnium bonorum more odio esse, haberi; simul quod et
virtus et laus tua late nedum per nostram Germaniam, sed totam et Italiam et
Galliam, ac pene ultimis terrarum oris satis cognita et perspecta est; simul
quoque, quod ipsa eadem tua virtus supra meas vel litteras vel ingenium esse
creditur. Nam quis perscribere posset divinam tuam et quasi innatam prudentiam,
qua preditus es a deo optimo maximo, qua in consessu prestantissimi tui senatus
sepenumero polles? Quis posset effari iusticiam tuam inclitam, qua tibi erga
tuos subditos tantam queris caritatem, ut te fere omnes non domini, sed
parentis loco ducant? Quis posset eloqui animi tui magnitudinem, qua inimicos
tuos coherces et tuis iniuriam propulsas? modestiam, clemenciam et pietatem in
afflictis? constanciam, gravitatem, fidem in quosque alios? Que quidem et in
numere aliæ tuæ virtutes, quas omnes iam silencio preterire statui, perlexere
me et quasi quendam ardorem iniecerunt tibi gratificandi. Intermissum igitur
litterarum studium iam pridem forensibus negociis intentum et aliorum obsequio
obnoxium, nuper partim revocavi et aliquot facetias, quas a puero pene hausi
queque occurrerunt memorie, non tamen dictu vel auditu obscœnas, litteris
mandavi, quas tuo dico nomini. Que tametsi leves sunt et humiles, non tamen
continuo sunt explodende, quod nedum perfectissimos oratores, sed et maximos
imperatores salibus iocisque fuisse intentos, exploratum est. Medentur enim vel
audite vel lecte affectibus oneratamque curis et sollicitudinibus mentem
reficiunt. Quo autem audacius in tuum prodeant conspectum, ubi non nisi mundo
et bene polito venire licet, quælibet aliqua pro hominum moribus doctrina, qua
quasi aureo amiculo in tui presentia utetur, stipata erit. Accepimus autem, te
linguæ latinæ fore exortem. Ne igitur interpretem desideres, ipsas vernacula
quoque nostra ligua elaboratas accipias! Ubi tamen non translatoris fungar
officio, sed ex utriusque ligwæ, et latinæ et germanicæ more, usque dum ingenium
sufficit, scribam. De obtrectatoribus ita decrevimus: si hec nostra lucubratio
graciam sibi apud te quesierit, nequaquam adversum nos conari; sin minus,
maiorem me incasso labore, quam ipsorum maledictis, iacturam facere. Nec mihi
fluctuandum animo est, quin si hasce meas lucubraciones in tam bonam, quam a me
processere, acceperis partem, et me et alios ad maiora excitaturus sis. Ipsos
autem obtrectatores suo sese morbo conficientes nihil acerbius adoriri posse.
|