35. Hainricus Nithart, canonicus ecclesie
constanciensis, iuris tum pontificii, tum civilis nostri evi apprime peritus
habitus, cum sibi alias ad cetera sua ecclesiastica benefitia etiam ecclesia
oppidi ulmensis esset addita, habebat ipse rerum suarum ab urbe Constantia ad
Ulmam aurigam. Qui constitutus in edibus ipsius Hainrici Constantie
edendorum pomorum adeo incontinens erat, ut nulla in cacabis fornacis stube
domino domus tuta pre se essent. Erat autem administrator domus Heinricus Piscatoris, canonicus ecclesie
sancti Iohannis constanciensis, vir certe perhumanus, qui, indigne ferens gulam
rustici in absumendis pomis, ipsum rusticum ulcisci secum statuit. Et aliis duobus sumptis pomis, altero eorum aloes referto,
ipsa in patulo ut rustico in oculis essent constituit, que quoque, cum iam
tempus cubitum eundi adesset, inter abeundum ipse rusticus furtim tulisset, mox
deglutivit. Senciens autem aloes, inscius, quid esset rei,
mœrere incipit. Tum mox familia domus accedens
lamentabili clamavit voce, eum, qui ista tulisset poma, continuo mortem
obiturum, nisi ipso statim publicato, ut sibi aliquid opis ferri posset, quod
alterum istorum pomorum veneno, murium capiendorum gratia, plenum fuisset.
Rustico maior terror incutitur et statim pomum per se consumptum pandit,
singulos proferenda sibi cura compellans. Tum primum accessit Heinricus
Piscatoris iam ante paratum et bene amplum coclear cum mixto aceto aloes plenum
sub tyriace specie afferens, nulle vitande mortis fore curam affirmans, nisi
per huiusce fermenti sumptionem. Quod licet rustico primum horridum sumptu
esset, avidus tamen vivendi cum magno gemitu ab orientibus lachrimis, cum
amaritudine rei victus sepius incepto desisteret, tamen iterum atque iterum
aggressus tandem acri voce Heinrici exhortatus totum poculum trepide et pavide
hausit.
Qui igitur animum sibi ad queque audenda suppeterre credit, antea secum
statuat, quecunque accidere possint presentia, equa ferenda esse mente. Vix
quoque vitabit pericula, quem apetitus sic coercet, ut et in Venerem et in
gulam ita preceps feratur, ut animi sui compos non sit et ut nihil videatur a
natura discrepare ferarum. Est enim nihil, quod hominem cicius sepiusque
precipitem agere soleat, atque hec duo, nisi et superbiam et avariciam addere
velis.
|