Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 36
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

36. Monialis quedam, ut hoc christiana nostra postulat institutio, quadragesimali tempore sua confitebatur peccata. Peracta autem confessione sacerdos, ut per onus penitentie delicti pena tolleretur, iussit primo, certis diebus iuxta ecclesie ritum ieiunando abstineret a crapula. Quod illa minus comode facere posse asseruit, quippe que capite adeo esset debili, ut nullam abstinentiam ferre posset. Quo audito aliquot supplicationes, quam «Pater noster» vocant, ad deum singulis diebus dicendas indixit. Quod pariter sibi non convenire enodavit, que tot quottidianis septa esset negociis, quod nullis oracionibus intendere posset. Tum ille, elargiret tamen gratia dei certis pauperibus elemosinam. Id quoque fieri non posse, refert monialis, rei familiaris sue tenuitate causante, nec etiam ad imagines sanctorum peregre proficisci posse, sacerdoti petenti propter minus bonam sui corporis valitudinem ait. Indignante vero sacerdote impacienciam mulieris ipsamque propterea corripiente, quesivit mulier, num sibi cordi essent dies festi, si aliquot dies ab omni corpori suo contrario vacaret opere.

Errant autem indignum in modum, qui in animum suum inducunt facinora lascivia et voluptate admissa luxu atque gaudio reparari posse, quod morbis plerumque amare et egris contrarie afferuntur medicine, nec quoque huic unquam remittitur noxa, qui inter petendum veniam nihil aliud precatur, quam ut liceat in eum, a quo petit veniam, iterum delinquere, ut iterum liceat insidiari. Aut quam veniam meretur, cui, dum petit, animus est, sibi, quem lesit, nihil pene deberi? si proponit, cum animo ab iniuriis illatis temperare nec velle nec posse? Nullam certe. Si igitur Iesum optimum maximum sceleribus nostris offenderimus, que voluptate atque libidine aliisque delictis contraximus, quomodo cum eo in graciam reverteremur, nisi sua lege culpam nostram sacerdoti suo prodamus, nisi nos pena dignos fateamur, nisi criminum cogitatio exasperet mentem nostram, nisi decreverimus, similia inantea admittere nolle? Tum abiicimus voluptatem, tum libidini bellum denunciamus, tum nos ipsi Iesu optimo maximo ita obligamus, ut semper et vitam et corpus et omnia nostra pro ipso devovere presto simus. Quod fieri non poterit, dum luxui, dum lascivie aliquis adhuc nobiscum locus est.

Propulsabimus igitur ea, si sumisse nos gesserimus, si die noctuque suplices ad deum virtutibus intenti fuerimus, si macerantes corpora nostra, non quod desideramus, sed quod satis est, utimur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License