Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 38
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

38. Primo anno, quo Claram, coniugem meam, duxeram, res mihi familiaris plus satis tenuis erat, quod isti, a quibus bene sperare licebat, me in matrimonio esse egre habebant. Erat autem annus natalis chrystiani octavus et septuagesimus quadringentesimus supra millesimum, etatis vero mee tercius et vicesimus in nundinis urbis Constantie ad festum dedicacionis templi, me quoque, ut solet, necessarii mei visebant, quibus ex virtutum offitio victus administrationem per totas debebam nundinas. Absumptis autem in cena omnibus esculentis surgenti mane non amplius sex denariis eris mihi domi erat. Quos cum uxor pro emendis carnibus tulisset, sperabam pro veteri consuetudine me a procuratore canonicorum templi in sex denariis donatum iri, et quia hospitibus vinum ponere pro liberalitate mea statueram, eosdem sex denarios pro comparando et vino et pane ordinaram. Ubi autem in chorum templi, locum distribucionis, ventum est, statui me in patulo, ne non visus a procuratore preterirer. Demum cum omnibus datum sit, nec esset quem necessitas plus me vigeret, nec qui avidior expectaret, cessat in me distributio, cunctis aliis letis abeuntibus. Ita et discedo et redeo domum vacuis loculis.

Non est autem satis cautus, qui fretus spe alterius sacculi sumptum facit, cum plerosque homines tanta rei peccuniarie capiat aviditas, ut omnia peccunie posthabeant. Apud quos turpe non sit, beneficienciam quantumcumque priscam peccunie amore tollere, nec scelus quidem, in conservanda peccunia fœdus, pactum, fidem aut quavis consuetudine et benivolentia contractam amiciciam rumpere et violare. Qui si cum animo suo volverent, quis peccunie usus et cuius causa es, argentum et aurum signatum sit, honestatis sue, non nummi haberent racionem, nec eum in tantum vindicarent libertatem, ut sibi ne tangere quidem eum phas esset, sed eum in suo conservarent ministerio servituti obnoxium, ut eius opera et ipsi et sui aliisque, quorum inopia hoc postularet, quoad cum comodo suo fieri posset, uterentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License