Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 39
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

39. Scholaris quidam parisiensis mulierem clam in cubiculo suo aliquandiu fovebat. Ipso autem semel ante lucem ad exercitium magistri sui eunte, surrexit mulier et queque secreta cubiculi pro illarum mulierum ingenio indagavit, que vitandi ignis gracia aliquando res sibi commodas secum auferunt. Offendit autem in tenebris ydriolam atramento refertam, quo, ut sibi visum est, rosaceam aquam sapere totum suum corpus linivit. Scolaris autem a scholis rediens, ubi illam vidit per totum nigram, primo exanimatus fere horrore adeo, quod fauces sibi vocem negabant, quippe cui venit in mentem, interim permissu dei per demonem aliquem in eam sevitum fuisse. Ipsa quoque mulier considerans stuporem scholaris exterrita est, quod causa horroris ipsius eam fugerat. Uno autem alterum sic aliquandiu intuente exorsa est mulier prior, cur sisteret gradum, cur se non ad eam, ut sepe antea, reponeret. Cui scholaris, se maxime ex atro eius aspectu territum, cuius vultus iucundus et amenus in fœdum et deformem, interim quod fuisset in scholis, mutatus fuisset. Tum mulier se ipsam aspiciens facile consideravit, se non rosacea aqua, sed atramento lautam esse, remque scholari ordine pandit, qui reviviscens mox amicam repeciit.

Non igitur omnis liquor inservit venustati; proinde rem suam cuique accomodemus, ne re quando utentes illi, quam petimus contraria aliis risui simus, in stultorum numero habiti. Prestitit enim deus homini sensus quinque, quorum ope ratio in rebus gerendis uteretur. Ubi licet suum cuique sensui tribuerit officium, voluit tamen non minus, ut ipsi inter se unus alteri in discernendis rebus iudicandisque auxilio esset, quod nobis fixum et bene destinatum debet esse menti, simul ne unius tantum virtuti innixi credentes reliquis contemptis sensibus sepius ludificemur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License