40. Cum alias, ut hoc lex nostre
religionis fert, ne quis maledicendo vane per deum visceraque eius optima
maxima iuraret, publico edicto per urbem Constantiam vetitum esset, acri
adiecta pena, Hainricus Oppentzhofer, tum societatis ad Cattum eiusdem urbis
minister, lacessitus forsan iniuria, in aliqua verba petulantia incidit. Quod
nonnulli audientes, qui ad hoc ipsum forsan provocaverant, mox ad eum lictorem,
qui sibi diem coram magistro civium atque senatu admissi delicti causa diceret,
ordinarunt, illud tamen magistro civium et toto senatu ignorante. Ubi autem ad
pretorium ventum est, ordinatus erat carnifex, qui virgis, quibus in eiusce
crimina animadverti solet, continuo in oculis eius versabatur. Ipse quoque
Beghardus cum effigie Cristi quasi consolandi gratia affuit. Ita ille tanta
complexus angustia, sollicitudine atque metu, ut penitus in incerto haberet,
quonam se modo ex illis expediret, quod aliter non crederet, quam quod virgis
publicis per civitatem plectendus esset, et tamen fugendi nec tempus nec locus
erat, quem continuo et lictores et carnifex circumsistebant. Ipso autem sic
anxio, quando a senatu accersiretur, atque varia cum animo suo volvente, cui
nunc se defendere, nunc veniam petere veniebat in mentem, dimittebatur senatus,
ipsisque senatoribus domum euntibus comitantur lictores magistrum civium.
Carnifex quoque et Beghardus abibant, isto in pretorio solo relicto. Tum primum
ille notavit, se vano metu illusum, hac molestia liberatus etiam letus domum
repetit.
Maxima autem sepenumero nobis videntur impendere pericula, ex quibus tamen
deinde absque oinni offensa vel innocentia nostra vel principium dementia freti
emergimus. Contra vero aliquando involvimur negociis, ex causis quas principio
tanquam viles et inanes sprevimus et contempsimus, que deinde pedetentim in
dies per negligentiam nostram suscipientes vires demum eo usque provehuntur,
quod cupientes nec causam deserere, nec eam ad finem usque prosequi aut
perducere absque maximo nostro detrimento valemus. Qui igitur sibi cautum
velint, principio prospiciant rerum causas et, quid ex quaque nascatur,
diligenter perpendant eique continuo consilio et cura assint, ne dum more
indulgeant, sese eciam invitos labefactare cogantur.
|