41. In pago Hegoye, ab urbe
Constancia xx millibus passuum, fuit cuidam militi uxor plus satis procax atque
proterva adeo, quod ne unquam quidem paci in edibus suis locus esset, que non
modo verba sese castigantis mariti, sed ne verbera quidem magni penderat,
marito semper occurrens, eum se ex hac pelle nunquam agi posse. Quibus verbis
cum sepius mariti aures exasperasset, induxit ille animum experiri, si quando
eam pelle sua exuere posset, et ipsam in tabulam unam cordis ligatam cepit
pedum tenus excoriare. Que tamen adeo pertinaciter in sua perseveravit
sententia, quod usque verba sua revocare renuit, donec maritus pro magna parte
cutem eius lesit. Tum primum clamavit, se et hac pelle exutam et marito pro
viribus morem gerere semper velle.
Sunt enim quidam homines, qui nec minis nec precibus induci possunt, quod
id, quod secum statuerint, deserant; quod in bonis laudi et constantie, in
malis vero vicio et pertinacie datur. Est quoque illicitum, hominem, qui sui
iuris non sit, quitquam patrono suo indignum cogitare et in hoc pertinaciter
herere.
|