42. Iohanni Lib, iurisconsulto,
causarum quondam curie constanciensis patrono, uxor fuit apprime honesta. Cum
aliquando inter socios convivaretur et, ut fecundi calices oracionem augent,
quisque quod suam uxorem extimesceret, quod forte serius domum repeteret,
mencionem faceret, solitus fuit ille gloriari, se ammirari et incommoda et
affectus eorum, qui uxores suas timerent, quod ipse non uxoream seviciem unquam
expertus fuisset. Semel vero in cute quadam afficiebatur scabie, ut eius gratia
sepius balneum adeundum sit, quod fidelis coniunx egre ferebat, rata forsan,
sibi pro vera valitudine recuperanda satius fore, hunc morbum successive
auferri, quam sic precipitem agere. Hic vero more impaciens cogitavit, ut se
quavis arte velocius curaret, quadam autem vice proficiscenti clam coniuge
balneum versus, caligis tamen adhuc amictus, minime balneum petentium more, fit
sibi obviam quidam ex contubernalibus suis. A quo sciscitatus, quo graderetur,
respondit, quod in balneum. Illo vero ulterius querente, et cur se non antea
domi et exuendarum et post balneum item involvendarum caligarum molestia
solvisset, cui ille, se huiusmodi balneum coram uxore dissimulare, que ipsum
inique pateretur, amictum autem quottidianis suis vestibus difficile iudicatu
fore, se in balneo fuisse. Per que verba, quod antea iactaret, se uxorem suam
non timere, irrisus ab alio seipsum convicit.
Est autem turpe, virum uxori subditum esse, ad eius vocem contremiscere, si
vocat, presto esse, si iubet, obedire, nec aliam causam inquirere, sed pro
racione femine voluntatem satis esse. Turpius vero, honestam mulierem scorti
loco haberi, fidelitatem suam contumeliis prosequi, sedulitatem eius probro
duci ac verba sua nusquam audiri. Sunt enim quedam rei et familiaris et
domestice negocia, ubi mulierum ingenia valent, ubi quoque vir mulieri non
iniuria audiens sit. Tum igitur res uxoria bene geritur, cum coniuges equato
imperio suo quisque munere fungitur et cum neutrum alteri amore et reverencia
concedit.
|