43. Fuere duo cives thuricenses non
obscuro loco orti, altero eorum, quippe milite aurato existente, capitales
inimici. Qui cum per multa tempora varios fori iudicialis anfractus experti
essent, rem suam familiarem pene totam consultorum impensa absumpsere. Quod cum
miles prior pensasset, ipso semel in templo divorum Felicis et Regule exorante
ac nequicquam deo supplicare attemptante, quod continuo sibi, ut solet, cause
sue status ante oculos obversaretur, cepit cum animo suo pacem agitare, et continuo
ex templo adversarium in edes suas proprias adiit atque benigne appellari
cepit. Alio autem egre ferente, aperit ille mentem suam et utriusque errorem,
quorum simultas atque lis alio non spectaret, quam ad suam perniciem et aliorum
emolumentum, aliorumque exinde pinguescere fortunam, suam vero in dies fieri
tenuiorem. Dum enim patroni et iureconsulti eorum redderentur attenti, omnes
domi archas inanes fieri. Expediret igitur sibi ipsi consulerent, dum adhuc
aliquid rei superesset. Quod ut procederet, se quibuscunque legibus pacem alius
offerret, accepturum esse. Quibus condicionibus alius victus convenere, ut
filia eius militis nato traderetur nuptui.
Is autem mihi sapere videtur, qui cause utcunque bone pacem anteponit, cum
in iuditio versantem plura incommoda circumsepiunt, metus, sollicitudo, simul
spes, cura, angor, omnia incerta, certi nihil, cum autem pleraque, fama vel
opinio nostri in iudicio laborent. Cavendum erit, nequando nobis nummus, quam
honestas, potior sit. Sed ita pacem petamus, ut nihilominus honestatis,
virtutis, iusticieque racionem habuisse videamur, cum vera pax nusquam sine
honestate vel dici vel esse posset.
|