44. Agente legacionem quadam tribuno
plebis, quos scabinos dicunt, civitatis cuiusdam Suevie, quam nunc prodere non
phas est, inter eundum ad oppidum Buochorn cis lacum Bodamum appulit, ubi
quoque tum quorundam principum, tum aliarum urbium legaciones erant. Quo
fiebat, ut singulis plumas quietis gracia per noctem locandi hospiti non esset
facultas. Continuit igitur se per noctem scabinus una cum famulo suo in stuba
ante lucem profecturus, hospite vero vitulum ea nocte enixum arcendi frigoris
gracia, quod tum extreme seviebat, in stubam propius scabinum ipso sopore
obruto ponente. Aparuit scabino dormienti, se peperisse vitulum. Quod mox
experrectus famulo enarrari incipit. Cui famulus: «Et id quidem, here, somnium proximi verum est; vitulus ad
manus adest.» Que res scabino quasi notorio convictus
esset, vehementem simul pavorem verecundiamque incuciebat, adeo ut notabili
mercede pacisceretur cum famulo, ut rationem iniret rei occultande, famulo vero
illud sibi recipiente mox arrepto vitulo ipsum sub tenebris adhuc alam in lacum
precipitavit.
Quis igitur tam stultus est, qui somniis fidem habeat et ex his certi quid presagire
in animum inducat, cum vix ea, que vigilantes peragimus vocatis ad hoc et deo
et hominibus in testibus procedant? Sunt quoque somniorum
rationes vane. Cum enim animus hominis nunquam quiescat, etiam ea,
quibus vigilantes intenti fuimus, dormientibus ingerit
oneratisque corporibus nostris cibo meroque ex eorum exhalacionibus varie
figure sopore dimersis offeruntur. Ad hec aliquando variis affectibus,
ambicione, spe, metu detinemur, que dum dormivimus, vel abesse vel adesse
aparent.
|