46. Cum alias in urbe Argentina
nonnulli in multam noctem ad qnartam fere vigiliam potassent, eorum duo una
domum ire contendunt, et quia templum pretereundum erat, ubi ad fores
anteriores templi pervenere, quod lima erat pernox, loca per eam illustrata
respectu umbre arcis et tocius templi aqua et ingens fluvius esse eis visa
sunt. Ubi cum perstitissent,
incerti, quis eos traiceret, aparuit aquam ipsam fore
vadabilem. Nudatis igitur corporibus se ad vadandum parant atque inter eundum
levant pedes altius vadantium more, donec umbram edium ex adverso pertingunt. Tum euntes domum inmodica de sua vadatione predicant.
Est autem ebrius nec sensuum suorum nec
rationis compos, sed dormientium ritu, ex sobrie gestis inscii, quid faciant,
et loquuntur et agunt. Tum nemini parcunt, omnia secreta pandunt et se
ipsos et alios produnt. Tum omni titubante corpore in Martem feruntur. Non est
in eis pudor, non metus, sed omnia superbe agunt, nec amici nec reverencie
habita racione omnia profuudunt, alios heredes instituunt, et quanto plus
bibunt, tanto magis siciunt.
|