47. Cum adolescens in scholis
erfordensibus degerem, fuit mihi preceptor artis gramaticen Iohannes Beck de
Marckpurg in partibus Hassie, qui retulit, sibi fuisse contribulem, cum quo in
iuventa coniunctissime vixisset, fuissetque sibi tanta familiaritate atque
consuetudine iunctus, ut eum fratris loco habuisset, qui ubi se deinde in
monasterium Capel, etiam in finibus Hassie, devovisset, tandem abbate nature
concedente abbas creatus sit, quo audito ipsius Iohannis animum tantum gaudium
incessisse, ut continuo ad Cappel amicum suum salutatum sibique congralatum
acceleraret. Quo cum provenisset, ipsum, primo a ministris inique habitum, vix
obtinuisse, ut sibi cum domino loquendi potestas fieret. In cuius presentia cum
ille, quis foret et cuius causa adesset, edidisset ac familiaritates
amiciciasque fidas priscas commemorasset, respexisse abbatem superbo vultu
atque dixisse, nihil horum amplius sibi memoria fixum esse, qui vix, cum quibus
pridie eius diei egisset, meminisset, esse quoque cum fortuna amicicias et
familiaritates mutatas. Quo dicto sese in penetralia recipient illum eo, quo
venisset, redire iussisse.
Maxime autem levitatis seque nunquam amasse, sed assentatum fuisse notatur,
qui cum fortuna amicicias mutat, quod in amicicia omnia sunt certa, firma,
stabilia, omnia in promptu, in occulto nihil. Rebus igitur prosperis amicus una
gaudet et, si quando in fortuna modum excesserimus, alterius nos sortis
meminisse monet. Nec omnia, que fecerimus, statim extollit, sed, si bene
fecerimus, nos ad meliora hortatur, alia benigne castigans. Si amico auctior
fortuna adfulserit, nescit tamen propterea fastidire, nescit contemnere, semper
idem animus est. Afflictis quoque rebus non mutat fidem, una dolet et continuo
consilio et auxilio adest. Eius igitur ductu auspitioque levantur dolores et
res secunde augentur, urbes regnaque conduntur. Que si quando secus se habere
in homine amicum se exhibente comperta fuit, eum non amicum, sed vel adulatorem
vel assentatorem dicito, in quo omnia sunt contraria. Nihil enim in se vel
adulator vel assentator habet, quod verum, quod stabile, quod firmum sit, sed
omnia sunt falsa, incerta, occulta, doli fraudisque plena. Secundis tuis rebus
in vultu simulat gaudium, in corde vero tristiciam socia invidia gerit. Non te
monet, non corripit, sed, quicquid egeris, laudat et tamen, cum bene egeris,
fert moleste. Si tua ope
sublimius evaserit, te continuo despicit et
vilipendit, nec adversis tuis rebus longius manet, sed te tanquam pestiferum
aliquod virus et vitat et fugit.
|