48. Fuit sacerdos quidam ville Capel, ab urbe
Argentina quinque et viginti millibus passuum, qui semel pro templo docens
acerbius in mares invehi cepit, annotando, quod rustici per hoc, quod
indulgentius crapule incumberent, cibo vinoque abuterentur, ebrii multum
molestie sub noctem mulieribus afferrent, tum eructantes vomitum, tum displosa
vesica vetorem facientes, quo ipsas mulieres in commiseracionem sui ipsius
adducebat, quod tanta pati a viris suis cogerentur. Quod ubi viri
indigne tulere nec convenire assererent, ut sacerdos inter coniuges discordias
publice sereret, cepit sacerdos secum volvere, se haud facile virorum
indignationem ferre posse et pro reconciliata ipsorum gratia cogitare.
Adveniente igitur die festo, cum iterum pro templo dicendum erat, commemorat,
quomodo virorum alias viciorum mencionem fecisset, mulierum autem adhuc
superesse, que, maritis in rure opere intentis, delicatis epulis, gallinis
quippe et melioris suis ovis vescerentur seque electiori vino ingurgitarent,
viris autem domum redeuntibus per diem labore fatigatis pultem una cum trulla
aqua referta apponerent, quod tum etiam facile ex eo constaret, quod mulieribus
egrotantibus nil assererent convenire, nisi bene lixatas gallinas, veteri
adiuncto Falerno, contra vero in virorum mala valitudine nihil aliud apponi,
nisi aliquod ptisanarium, et sic astu mulierum semper condicionem meliorem
esse, et alia amplius. Quibus verbis sibi adeo mulierum conflavit odium, ut
ipse mulieres die noctuque viros contra eum provocarent, adeo quod hoc ipsum
sibi mutandi locum causam prebuit.
Proxime autem insaniam accedunt, qui secum constituunt vel omnibus vel
maiori parti hominum, quibus, cum ducunt moram, gratificari. Nam prout spes
nostre sic quoque mentes nusquam conveniunt. Conducit igitur, si bene loqui
nescias, pocius tacere, quam male loqui; si autem vel obiurgandi vel docendi
causa loquaris, veritati inniti, abiecta et ira et omni acerbitate, ne pocius
invidia nostraque aliquando vel gloria vel utilitate, quam veritate, ducti ad
castigandum processisse videamur.
|