51. Est consuetudo in aliquot locis
Germanie, quod sacerdotes parrochi, quos plebanos dicunt, ad calendas
ianuarias, cum christianam circumcisionem commemoramus, aliquam faceciam pro
templis disserant, eam in populum pro utriusque sexus commoda interpretacione
distribuentes, muneris, quod bonum annum vocant, loco. Fuit autem quidam
sacerdos, qui habito sermone pro templo et distributo bono anno per fabulam
unam, eam fabulam nunc feminis, nunc virginibus, tum viduis per inversionem
applicabat, rusticis restantibus. Ipso autem sacerdote ea diutius cum animo suo
volvente, nec fabulam eam ullatenus rusticorum moribus accomodare valente,
venere sibi in mentem et contumelie et molestie, quibus rustici eum affecerant,
qui eum, eque atque de serio Ditis imperio in miseras manes apud inferos
fertur, in dies torquerent, cuius gracia is ipsis Herebi incolis a se non
minus, quam rusticis, deberi. Ut autem utrinque conquerendi occasionem
tolleret, ipsos rusticos Furiis infernalibus, quos demones vocant, ipsasque
Furias rusticis pro bono anno publice pro ambone dedit, asserens pro utrorunque
pravitate neutros alteros fastidire posse.
Non est autem ab re, pravos cum pravis comparare. Est tamen longe
alienissimum a societate hominum, eorum fame, qui a culpa vacant, promiscue cum
malis detrahi. Nam cum hominem homines persequi contra, clementia vero maxime
secundum humanitatem existat, humanius esset, centum nocentes impune transire,
quam unum insontem contumeliis et iniuriis prosequi. Si igitur alicuius ligua
adeo loquendi et avida et prona est, ut gravius ducat tacere, quam male loqui,
contineat tamen se paulisper, usque dum a malis bonos segrabit, et non, quod ab
uno seu altero semel lesus est, scriba continuo omnes iniusticie condemnet.
|