53. Nupsit fatuus quidam in oppido
Endingen, unde me oriundum esse supra dixi, adolescentule amplius venuste, quam
sponsi conditio ferebat. Quos mutuam gerere economiam penuria rei familiaris vetuerat,
cuius gratia sponsa alterius civis famulatui fuit obligata. Erat autem ipse
sponsus zelotipus et edes domini coniugis sue per noctem circumeundo haud
unquam deserebat. Quadam autem nocte serius, quam custodia uxoris sue
postulabat, venerat, adeo quod eum alius antecesserat, et quia ascendentis
calceos sub valvam in terram positos reperit, facile cognitu fuit, alium ad
uxorem suam habuisse aditum, qui sibi iam mechum moliretur, unde censuit, rem
illam sibi haud neglectui esse debere. Maturius tamen agere volens vindictam in
crastinum usque distulit, dum negocium ad sapienciores referret. Enodato vero
postridie negotio asseruit, se facile expertum, hominem ira excandescentem
animi sui non fore compotem; parum enim abfuisse, quin tempore ire calceos adulteri
in frusta scidisset; racione autem aliud iubente, furorem suum sedatum esse.
Est autem inprimis sapientis, fugere iram ipsamque primo impetu irrupturam,
tanquam pro vallo hostem deturbare; si autem aliquando animum nostrum
occuparit, nihil penitus, dum aliqua eius apparet favilla, agere. Racionem enim aufert et omnes nostros sensus capit eisque vinctis cathenas
iniicit. Cum autem in omnibus rebus nostris gerendis ratio semper in promptu
esse debeat, ira autem ad eam omnem precludat aditum, neutiquam temporibus ire,
inter bonum et malum, commodum et periculum, nimium et
parum quid intersit, cognoscere poterimus. Est igitur sacius negligere
iniurias, quam ire puniendi, etiamsi possimus, potestatem fieri, ne pro furore
suo et nos et nostra perdat.
|