54. Aurifaber quidam oppidi cuiusdam
nostre Germanie in rure comparavit porcellum. Quem deinde rusticus sibi in
sacco inclusum domum presentavit. Porcus autem dum in oppido libere graditur,
rus ad agricolam suum rediit. Quo viso rusticus ad aurifabrum veniens, sese
purgans, illa preter culpam suam accidisse, aurifabro optionem facit vel
peccuniam vel porcum eligendi. Aurifaber autem porcum renuit, asserens, sibi
non convenire, tante prudentie animal domi sue porci loco habere, quippe quod
illa sus omnes tribunos plebis, alias scabinos, eius oppidi sapientia
prestaret, cum nullus ex eis esset, cui, si ligatis et occlusis oculis in locum
duceretur, sibi ignotum domum redire, atque illa sus fecisset, compertum esset.
Contingit autem aliquando magistratus et publica munera ad homines minus
dignos deferri, quod aliquando rerum publicarum principes alios homines non
secundum virtutes, sed secundum suam utilitatem lucrumve meciuntur. Quo fit ut non studiosos, sed
peccuniosos ad dignitates velint elevatos. Alii vero, avidi dominandi, grave
ducunt, in officiis et magistratibus secum habere
virtute pares, et id semper maxime agunt, ut aliorum sepulta sit virtus, sua
illustretur. Quod tum potissimum se obtinere arbitrantur, cum penes se habent
ineptos et extremi ingenii homines, quorum virtus
semper obscura et nunquam penetrabilis sit. Nonnullis autem res familiaris
nimis tenuis obstat, ita quod vita eorum ex aliorum
ope pendet. Cuius gratia muneribus publicis preesse nequeunt.
Illos ego potius censerem publico impendio iuvandos, quam nihili et male rei homines ad rem publicam gubernandam admittendos.
Hasce igitur primitias
ingenii mei, illustris princeps, accipias, que,
utcunque sunt, ad experiendam tamen mentem tuam in hoc genere scribendi
sufficiunt. Nam quom Germani, maiores nostri, ab antiquo satius duxerint, res
grandes memoratu dignas gerere, quam vel scribere, vel legere, rerum gestarum
scriptores hactenus in Germania nullius habiti
sunt precii. Proinde vel pauci vel nulli fuere.
Nemo enim ad scribendum animum adiicit, qui sibi non aut
aliquam inde laudem aut graciam illius, cuius causa scripserit, conflare, sed
potius in spem irritam frustrari tempus compertum habet. Opusculum
igitur hoc tui gratia susceptum vix semiperfeci, egre moram tue cognoscende
voluntatis passus. Quod usque eo elucubratum adeo tue maiestatis respectu et
modicum et vile mihi visum est, quod absistendi tanquam temerario incepto et
quasi iamiam in pugnam ituris militibus, nisi pro tua magis, quam sua virtute
audaces imperium meum aspernassent, receptui canendi animus fuerit. Si ergo eas
amplexus sis, in potestate tua erit, vim omnem ingenioli mei a me expetendi.
Sin autem inusitatus hisce litteris pro plurimorum patrie nostre more eas
fastidis, mea tamen cum eis oblata officia etiam te invito tibi semper in animo
meo erunt parata.
Vale!
Ex Constantia quarto kalendas decembres anno a natali cristiano sexto et
octuagesimo quadringentesimo supra millesimum.
|