1. Pauperem quendam claudum ab urbe
Constantia rus petentem a longe quidam velocius solito sequebatur. Querentibus
autem nonnullis, quid hec sibi vellet festinatio, claudum illum se antecedentem
verberatum ire respondit. Et licet non deesset, qui commone-faceret, caveret, contra
sententiam suam ipse verberibus oneratus rediret, ille nichilo tamen minus ad
claudum accelerat. Ubi ad eum ventum est, ferocius et increpando et maledicendo
repertina incursione eam statim cedere nititur. Ille continuo suplex omnes
pacis condicione subiturus. Quod ubi frustra esse visum est, nec aliqua spes
fuge esset, quippe cuius unus pes suum debitum officium non faceret, se ad
defensionem parat districtoque cultello, quo ad quottidianum usum accinctus
erat, ictus alterius omnes illesus excipit, quoad alteri manum suam dexteram
amputavit. Qui sic mancus non cum minore et damno et dolore, quam cum et pudore
et dedecore, ab omnibus irrisus in urbem rediit.
Solet autem plerumque fortuna eorum esse talis, quorum animus vastus quosque
alios despicit, non considerantes, eciam pauperem iniurie impacientem esse. Cui
saltem constat, et racionem et mortalitatem sibi cum divite communem,
hominesque nihil inter se differre, nisi quoad vel utuntur vel abutuntur
racione. Adde quandam accidentalem fortunam, que nunc adesse, nunc abesse
solet! Que quidem pauperi ea diligenti cogitacione complectenti cornua adversus
superbos, potenti vero humanitatem cum bonis parit.
|