2. Quidam ganeo mendicus, qui sacius
ducebat ex aliorum, quam ex sua, vivere opera, quod labor sibi res ardua visa
est, ocium vero et delectabile et iucundum, quadam intempesta nocte conscendit
furcam publicam seu patibulum urbis Basilee, ubi cadaveris hominis illic pro
delictis pendentis crus iam naturali humore evacuatum sustulit. Quod deinde
altero crurium suorum abscondito taliter inter mendicandum in alterius cruris
vicem ac patulo statuit, quod a pretereuntibus pro suo crure certo morbo sic
exiccato habitum sit. Quo fretus scelere innumeras stipes ex hominibus levavit.
Quadam vero die ipso elemosinæ in ponte urbis Thuregii intento subitus quidam
ventorum accidit turbo, adeo quod omnis homo ex ponte maturaret fugam in
proximas ædes. Ipse quoque ganeo sub proxima tecta acceleravit furto crure suo
post terga deserto. Quod
statim a compluribus conspectum ad senatum thuricensem relatum est. Ex cuius
sentencia postridie laqueo strangulatus dignas factis suis
penas invenit.
Falluntur autem maiorem in
modum, qui animum adiiciunt ad deceptiones aliorum hominum, statuentes secum
huiuscemodi scelera astuciis suis sepulta sic silentio
transitura, cum nihil tam opertum, nihil quoque tam fallaciis obrutum existat,
quin tempore prodeat in lucem, et semper quotque delictum sua maneat pena.
|