Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 4
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4. Est huic fere simile, de quo aiunt in dicta urbe Argentina duos fuisse presbiteros, qui duobus scortis peccuniam in cenam sub noctem parandam ipsarum potiundarum gratia erogarunt. Sacerdotes autem, dum et cenam et noctem prestolantur, tardum ire queruntur diem, usque dum advesperascit. Tum leti optatum adesse tempus omni posthabita cura arbitrati sunt, cum subito duo lenones horum consiliorum ex ipsis mulieribus antea participes in edas irruunt, simulantes se mulierum maritos atque olfacere aliquos in edibus latere, qui conarentur sibi parare mechum. Sacerdotes auditis illis mox trepidos subito pavore ingens cura illorum manus vitandi invasit. Atque tandem consilio mulierum eciam magnum metum simulantium per fenestras stube prolabuntur, cum non modico omnium gaudio, sacerdotibus, quod manus lenonum violentas evaserant, aliis autem, quod esurientes suum preter sumptum bene lautam cenam nacti erant, gaudentibus.

Sepenumero autem decipiuntur, qui sibi cum animo suo aliquod gaudium in futurum proponunt, cum nihil fallacius, nihil incercius existat tempore. Quod quom letum aliquando affore creditur, sepe lachrymis abundat. Speranti lucrum affert damnum, petenti honorem ignominiam et probrum. Quo fit, ut sepe horam, in quam maximum nobis constituimus gaudium, presentem maxime et exhorrescamus et detestemur. Refert ergo hominem presenti frui tempore neque breves hosce dies a deo nobis permissos luxu atque desidia terere, sed semper virtutibus innixos aliquo honesto negotio intentum gerere animum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License