7. Heinricus Hemmerly, pontificii
iuris sui ævi in primis peritus habitus, templi divorum Felicis et Regule urbis
Thuregii canonicus, lacessitus forsan iniuria eiusque impaciens eum, qui
lacesserat, non modica contumelia affecit. Cuius gratia vocatus in ius ac
tandem evictus est per iudicem, qui contumeliosa verba, quibus existimacionem
alterius leserat, pro templo revocaret diffinito. Accidit autem inter
reclamandum, edituum eius templi, qui claudus erat, preterire. Quem ut
Heinricus vidit, habita reclamatione continuo addit: At quam vanum esset, si
contenderem, edituum nostrum non fore claudum, cum tamen omnes compertum
habeatis, eum claudicare!
Est autem turpe, existimationem nostri, si quando in discrimen venerit,
negligere precipue innocenti, cum omnes aliæ iacturæ famæ posthabendæ sint.
Turpissimum autem omnium, vitam ducere delictis atque turpitudini obnoxiam,
pium autem scelerum castigatorem iniquo ferre animo. Et quod tetrius est, ab eo
penam expetere, quod labes infamie tuo flagitio contracta aliorum nec verbis
nec factis aboleri potest. Proinde vitet quisque scelera et secum constituat,
ubi eo ventum sit, ut aliorum velit purgationem, nisi innocentia sua se
tutetur, nequitquam purgari.
|