Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 10
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10. Iohanni de Coburg, magistro insignis schole erfordensis, vini singularis excellentie fuit cadus, cuius animo ad ipsum aditum prohibendi omnia ducibula amputavit, in eius eminentiori loco scribens: «Hic non est ducibulumScholares vero sui de hoc edocti clam in celare vento ac vase a tergo terebrato trahentes vinum illicque scripsere: «Hic est ducibolum.» Ipso vero magistro semel in quorundam hospitum suorum convivio per ipsum prebito exeunte iubet sibi de vino eius cadi afferre. Quod ubi per famulum frustra in vacuo vase attemptatum fuit, refert magistro. Magister rei indignitate commotus, per sese vas aggressus vinum ducere nititur. Quod ubi pariter incassum fuit, cepit ipse vas intentius perspicere, quoad apparuit et ducibolum et scriptura, index loci vini trahendi.

Contigit autem frequenter nescio quo fato, quod hee res, quæ adeo apud nos caritate pollent, quod earum usu interdictum esse volumus, brevi ex nostra solent excidere et in eorum venire potestatem, quorum nos vite in primis pertesum, quibus quoque vita nostra invisa fuit, qui proinde eis nedum uti, verum etiam abuti solent. Inconsulte igitur agunt, quibus simul auri argentive, scilicet frumenti et vini copia domi existit, ipsi vero se fame macerant, inscii cuius gratia, nisi forsan ut eo lautior agat heres, quom heredum non minus, quam nostris fatis nullus certus existat terminus. Ipse quoque heres qui sit, incertum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License