11. Monachus quidam monasterii sancte
Genoeve inclite urbis parisiensis animum attollebat ad abbatis sui
successionem, et quia plures alii in eodera erant cenobio, sibi tum virtute tum
scientia vel pares vel superiores, alia arte opus esse censuit. Cepit igitur
sese omnino gerero summisse, parco sumptu, omnibus blandus, nemini contrarius
esse. Ministris quoque inter alias epulas pisces grandiores afferentibus
renuere, asserens sibi minimos potiores. Istac arte non solum cenobitarum, sed
aliorum etiam hominum ad se converterat animum. Abbate igitur nature
concedente, is omnium consensu abbas creatur. Coqui vero ceterique
dispensatores aliquamdiu nihilo lauciores, quam antea, epulas ministrant, quoad
ille indignabundus quesivit, quid se fastidirent; num scirent, cum fortuna
eciam fercula mutanda. Tum territis reliquis coquis, quod hoc genus hominum
ligua plerumque esset solet licentiore, ait, se antea mores suos sat habuisse
exploratos, qui semper et minus extructas mensas et viliores pisciculos
nobilioribus anteposuisset; quibus ille, eos minus, quam par sit, sapere,
quippe qui magnos illos cum minusculis inescasset, nunc, ubi magni pisces capti
sint, eis utendum esse.
Res autem humane ita se habent, ut qui animum suum ad honorem tendunt, secum
etiam constituant, nullum temnere laborem. Virtus quidem sudore nanciscitur
estque gustus eius primo acerbus. Sed ubi labore superatur, omni dulcedine
respersa est et, veluti terra, nunquam sine fœnore reddit, quod accepit.
|