12. Ruricola quidam ex oppido Zabern
Alsatie, ab urbe Argentina millibus passuum viginti, tria forsan satis amena
pira in urbem Argentinam venditum pergit. Ipsis itaque pro foro positis, cuius
quidam preteriens famulo pira emendi dat negotium. Dicto precio rusticus famulo
magnitudinem precii aspernanti risui fuit. Ille indignabundus mox vinum
deglutivit. Quo domino renunciato, famulus statim remittitur. Rusticus autem
reliqua duo non minoris, quam antea tria, venditurus in primo perseverat
pretio. Famulus contra nititur, hec magis indigna ratus, quoad ruricola denuo
commotus alterum pariter absumpsit. Tum famulus accelerans ad herum rem narrat,
unum tamen restare prium; quod si velit, festinato opus esse, alioquin etiam
mox rustici gula periturum. Ita numerato pro uno tantum, quantum pro tribus
solvendum erat peccunie, vilissimo apetitui obtemperatum est.
Quorum autem appetitus eo provehitur, ut, quicquid oculis concipiant,
continuo suo ventri voveant exorbiendum, hy simul et se et suos rebus avitis
exutos in miseriarum baratrum precipites agunt, simul imposita per ipsos rebus
venalibus lege iniqua eciam alios, quorum usus, non gula, res hasce postulat,
eandem pati cogunt. Laudantur igitur, qui ad hoc quod condicionem vite sue non
ignorant, etiam et pondus saculi sui et census sui honorem exploratum habent.
|