Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
15. Alberthus de Rechberg, prepositus monasterii Ellwangen, Georio Bavarie duci aliquot canes venaticos ex domo mittit. Princeps autem, ubi nuncius coram de dono retulit, inter cetera bonorum canum iudicia etiam, si vocibus clari essent, quesivit. Cui nuncius mox ex obrupto, se id nescire, minime tam enhesitare, quin canes isti in monasterio Elwangen pro templi cantoribus retenti fuissent, si de suarum vocum dulcedine apud dominum suum prepositum compertum extitisset; ipsum tamen principem illud facile experiri posse; nam si singulos in aures morderet, fore, ut clamantes ipsos audiret et uniuscuiusque vocem internosceret. Pro qua facecia dominus dux nuncium magnifice donatum donum remittit.Sunt autem huiusmodi sales grati a mimis et hystrionibus, quorum munus hoc est; viro autem gravi et honesto indigni, nisi si quando hoc tempus postulare visum sit. Quod quilibet sapiens pro temporum qualitate discernere poterit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |