16. Est in dyocesi curiensi villa
Superior-Vatz. Cum illis ac tota eius terra finitima lites habuit quondam
Iohannes de Rechberg. Et ut homo fuit magni animi, aliquando sub mercatoris,
tum sub monachi fratrum minorum caseos colligendo habitu, singula speculandi
gratia, per terram illam errabat. Discedens vero litteris aut aliquo alio
iuditio, sese istic fuisse, eos reddebat certiores, eis pro caseis, quos sibi
tam liberaliter obtulissent, gratias agens. Quibus potissimum rebus in furorem
concitati incole eius terre sevire ceperunt, secum statuentes, ipsum Iohannem
de Rechberg haud amplius, si venisset, impune evasurum. Accidit autem, monachum
quendam fratrum minorum per hasce terras a scolis papiensibus domum versus
proficisci. Quem ubi id loci Vatz attigit, villani coniecturam facientes, Iohannem
de Rechberg esse ipsos iterum iturus deceptum, mox manciparunt. Is negabat, tum
patriam suam, tum scholas, unde venerat, quis et quod hys non esset, quem ipsi
dicerent, in testes afferendo. Quibus omnibus neglectis iussere, divino officio
hostiam laudis mitteret. In quo peragendo si tritus appareret, fore, ut eum
innocentem mitterent. Eo autem titubante ac contremiscente pre metu, quod hora
forsan quarta, declinante iam sole, potius ludendi, quam littandi tempus esset,
tumultuantes promiscue omnes eum reum decernunt. Nec longius morati illum bonum
monachum in preparatum ignem coniectum concremarunt.
Qui sic patriam letus repetendi gratia sensit in vita nostra nihil fore
certi, nec ullam nos unquam a sevis fortune telis innocenciam tutari posse,
quin pro more suo in nos sevire valeat, et propositam nostram voluntatem in id,
quod maxime exhorrescimus, commutare, quippe qui penas, quas alium debere
creditum est, indignissime perpendit.
|