17. Preterea in eadem villa Vatz
pestis epidimie acrius cepit sevire, adeo quod ipsi rustici decrevere fere
omnes, deserere locum et se alio conferre. Erat autem eis sacerdos satis
doctus, qui eos pro templo docens suasit, fidi et constantes inter se essent,
nec et se et sua desererent, sed spem suam in deum ponerent, quo duce citius,
ac putassent, a peste liberi evaderent. Cuius consiliis cum aliquandiu
obtemperassent et ipsa pestis ne dum non desineret, verum continuo auctior
fieret, tandem egre patientes inter se varia in sacerdotem serunt crimina,
asserentes, eum in suis consiliis lucri sui habuisse rationem, cui res sua
peccuniaria in dies exinde abundantior fieret, ipsorumque interitus sibi
emolumento esset. Ineuntes igitur mutuo incondita consilia, statuere, sese
antequam omnes sepeliret, ultum ire, et casu venientem in prius ordinatum
sepulchrum vi precipitavere et continuo misere clamantem et nequicquam se
excusantem umum terra obruerunt.
Caveant igitur sibi fideles et iusti homines in impertiendis suis consiliis
potissimum et tyrannos et temerarios stultos. Si enim res ex sententia
consultoris processerit, nihil mereris. Contra vero et damnum et iniurias feres
nulla vel innocentie vel fidelitatis tue habita ratione.
|