Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 18
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

18. In oppido Enndingen, unde mihi origo est, duxit civis quidam natu grandior virginem annorum sedecim, forma sane luculentam.Is vero quandam pre se ferebat sanctimoniam, qua fretus nocte prima cum sponsa in palestram Veneris iturus docet virginem, ea haud unquam licere, nisi prius deo oratione dominica, que incipit «Pater noster» per eos supplicatum sit, ratus, tum coniugem pro etate sua vel in bonum vel in malum facile flecti posse. Consuetudini itaque huic dies aliquot senex intentus, demum tamen exhaustus et orare et ludere cum uxore aliquamdiu missum facit. De quo uxor primo ammirabatur, maxime cum antea se erga eam tam eius cupidum exhibuisset, ac si nunquam eius satiari potuisset, oblivionem forte in causa esse credens, statuit monitione opus esse. Senem igitur et osculis et complexu aggressa rogat, quando iterum una orandum sit, sic, quod manifeste petere subverebatur, religionis simulacione postulando.

Consulant igitur valitudini sue, opus est, quibus nove socie sunt sponse, nec primo temere appetitui, qui nos plerumque seducit, assentiant. Mulier enim licet primo virum exhorrescere videatur timida quasi columba, tamen ubi et sibi blandiri et secum ludere assuefacta fuerit, id autem per impotentiam nostram successu temporis desitum sit, venit in mentem, te te alteri credidisse, et aut te sibi quavis arte reparare nititur aut animum suum quoque a te avertit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License