19. Fuit in oppido Butzbach, ab urbe
Frankfordia viginti millibus passuum, virgo extreme pulchra, cuius amore captus
adolescens quidam nullum erga eam dies noctuque proci officium omisit, usque
dum puella redamore superata se conveniendi et tempus et locum statuit.Ipsis
vero in brachiorum suorum complexu simul constitutis sibique amanti pro
appetitu suo agendi cum amica potestate facta, cepit ipse continua ducere
suspiria nec, ut id loci postulat, hylarem se et letum exhibebat. Sollicite
autem ac causam eius tristicie querenti amice respondet, sibi non integrum esse
eius ex sua in eam libidine potiundi, quod forte ex se gravida paritura sibi
foret prolem, quam haud sine grandi sumptu quiret tollere, rogitans virginem,
pace sua sibi liceret abire. Quod audiens virgo tulit indigne, quippe que tam
venusta honorem suum posthabuisset amanti, ei sui copiam factura, is vero
modicum rei sue peccuniarie iacturam sibi anteponeret. Hasce igitur iniurias
ultum ire statuit. Et quia sub tenebris erat, arrepta manu adolescentis,
simulando eum foras domum eius ducturam fore, perventoque ad edium usque
gradus, longius non morata ipsum violenter per gradus precipitem egit, qui fere
exanimis vix tandem recollectus facile expertus est, cum Venere parsimoniam
gratiam non inire.
Qui igitur libidine captus in alicuius muliercule amorem prolapsus est,
inconsulte agit, si palam fieri patitur, quod quanpiam rem aliam amica pluris
faciat, precipue qui se adhuc fidei eius permittit. Mulier enim amans egre
patitur sibi quicquam anteferri ab amante. Quod simul atque secum fieri sentit,
in furorem concitata ultionem petit, cuius tamen ne modum quidem statuit.
|