20. Haud multum dissentit ab illo, de
quoaiunt, fuisse in civitate curiensi adolescentem, qui virginem quandam
perdite amavit. Evicta igitur virgo precibus tandem adolescentis in prestituto
per ipsos convenere loco, penu quodam, ubi quoque poma reposita erant. Quo cum
venissent, adolescens pomis comedendis animum suum tantum intendebat, omni cura
puelle potiunde postposita. Quo puella exasperata invehendo in eum asseruit, si
ipsum tanto pomorum appetitu fuisse affectum habuisset compertum, nihilo fuisse
opus quod tantum anima excruciaretur, quando multo citius voti sui potuisset
fieri compos. Quo dicto, ipso solo relicto, clausis post se foribus, insalutato
hospite abiit, cui etiam post integrum deinde diem primum abeundi ius fuit.
Sunt autem iniquissime sortis, quibus mulierum affectis amore nequicquam
earum fit copia; mulier enim aut forma, qua libidinem excitavit, aut muneribus
ad amorem perlicitur, quorum alterum te viribus, alterum vero rebus
familiaribus exhaurit. Est quoque ipsa utriusque insaciabilis. Quo etiam fit,
ut luxurie intemperantia in primis in senibus sit odiosa, nam cum et venustate
et viribus vacant, dare coguntur, quo proximos suos, ad quos bonorum successio
spectat, rebus suis avitis spoliant.
|