21. Adolescentes quidam germanilegum
discendarum gratia Papiam petierant. Cum autem illic magistri principis
Mediolani stipendio doceant, hysque alios mercede antecedat, apud quem maior
scholarium est frequentia, solent aliquando magistri ipsis novellis scholaribus
proinde blandiri et bene polliceri, si eos ad se perlicere possent. Cepit
igitur eosdem magister quidam comiter atque benigne appellare, addens, si
quando rem suam vel Cerere vel Bacho vel eciam ere iuvare posset, ipsis se fore
presto. Germani autem verbis doctoris pro more patrie sue habentes fidem, demum
ubi per nunciorum intermissiones egere ceptum est, ineunt rationem iam dudum
pollicite opis ab ipso doctore potiunde ipsumque doctorem adeuntes promissum ab
se iam dudum auxilium expetunt. Ille continuo rem trahere, nunc illa, nunc alia
afferre impedimenta. Credens tandem illos tedio sese insequendi fatigatos
desistere. Quod ubi frustra fuit, coactus tandem mentem suam erga eos edere,
arguit, illos homines minus civiles atque humanos esse, qui verborum honoris
forent inscii; sese quidem sepenumero erga alios hisce verbis usum et sibi
tamen nihil minus fuisse cordi, quod hic sermo frequens sue patrie hominibus
esset.
Nihil autem est quod tam dedeceat homini, quam vanitas. Que cum
sibi perfidia adulacionis ac sinistra delatione proponit allicere vel excitare
favorem, in aliorum erumpit perniciem. Est quoque turpe, cum solis verbis
posthabita ratione ceteris animantibus prestamus, eis abuti et in tanta versari
levitate, ut omnis oratio nostra sit inanis et nullius ponderis.
|