22. Consuetudo inveterata in
plerisque locis patrie nostre habet, mactatis porcis, cum necessariis farcimina
dividere, cuius ductu certi villani ville cuiusdam non longe ab oppido
Memmingen inter se vicissim farcimina partiri pro tempore consuevere, solo
quodam dempto paupere, cui mactanti porcum nulla suppetebat facultas, cuius
etiam in parciendis farciminibus nulla quoque penes alios occurrebat memoria.
Que cum ipse pauper aliquando cum animo suo reputasset, sui ipsius miserebatur.
Statuit tamen experiri, hecne inter alios avaricie an amicicie beneficia
essent, et vix tenello pro rebus suis parato porco eum ante alios in singulos
suos vicinos partitus est. A quibus tum omnibus eo anno accepit partem,
insequenti vero anno ydem porcum unum a parvulis enutrivit. Quem ut vicini continuo
in oculis eorum videre versantem, rati, pauperem ipsum simul atque supra
facturum, temporibus farciminum dividendorum nemo eum preteriit. Pauper autem
porcum suum mactare usque differt, dum sacrum quadragesimale adest ieiunium,
quo lege Chrysti carnis usus interdictus est. Tum a divisione mactati porci
facile liberatus alios vana spe detentos decepit.
Est autem nusquam animus hominum ad benemerendum propensior, quam ubi
cumulate questum vel sperant vel acceperunt, quod in bonis gratitudo dici
potest, in malis vero et ambitiosis fœnus vel auctio. Bene igitur sancteque
vivitur, si beneficiorum in nos collatorum memores abiecto proprio commodo
semper gratitudinem in promptu habebimus, si iusticie et pietati intenti
societatis meminerimus humane et ei saltem probo et honesto viro potissimum
saffragamur, cuius necessitas proclivius poscit opem.
|