Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 23
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

23. Bugg Strobel, scurra apprime festivo, quondam in Nicolai Gundelfinger, vicarii Hainrici antistitis constantiensis, edibus constituto venit quidam rusticus, quem ipse superbe appellans interrogatum fecit de negotio suo. Rusticus autem ratus ipsum Bugg dominum fore domus, quippe qui splendido erat amictu et pignem sesquipedem pre se gerebat ventrem, quo non difficile cognitu erat, ipsum haud fabis Pythagore vesci solere, prodit causam suam, quod sacerdoti violentas attulisset manus, eius gratia ab eo petens veniam, tanquam eius dyocesis summum sacerdotium gerente. Cui Strobel augendo primo peccati atrocitatem, rem indignam eum patrasse asserit, potissimum si non discrecionem parcium corporis sacerdotis habuisset; proinde necesse foret, sibi enodaret, in qua corporis parte sacerdotem lesisset. Referenti autem rustico, quod in capite, «Heu», inquit Strobel, «quam tetra in te heret culpa! Consultius quidem fuisset, si cruribus tenus eum cedisses, quod usque eo virtus consecrationis non pervagaturIubet tamen, mane redeat longe ante lucem, nec desinat pulsare fores, donec sibi presentia sui fiat, ad hoc famulorum accusans et pigriciam et superbiam, qui fastidirent pauperes et oculis eorum vino somnoque oneratis lente mane surgerent, cum sibi nullum tempus ad audiendos homines accomodatius esset. Mane autem cum iam vix tercia adesset vigilia et cum adhuc omnis homo somno et quieti est intentus, adest ad ianuam vicarii rusticus importunis continuisque suis pulsationibus. Mota ira, non tam domino, quam relique familie domus, nihil execracionis in eum omisso. Addite etiam mine, nisi cesset, haud defore quin pugnis adeo cedatur, ut vix sibi vires abeundi suppetant. Ille non minus instat, fretus pro opinione sua domini iussu, ex quo sibi satis famulorum comperta esset pigritia, opus sibi esse domino eius convento, nec se prius abiturum fore, nisi ad eum introductus sit. Temeritate autem rustici ad dominum relata vocatoque ipso facile ex verbis eius cognitu fuit, eum tum persona tum persuasionibus Bugg Strobel ludificatum fuisse. Cognito errore rusticus abiit; ipso autem accedente luce redeunte sensit sibi elusionem huiusmodi non fuisse damno.

Sunt autem huiusmodi scurre in principum domibus frequentes, quorum gratia, quod satis expedite sunt assentacionis, et splendido vestiuntur amictu et delicatis utentes epulis inflatas gerunt buccas. Nec quicquam est tam accomodatum ad decipiendos nostre etatis homines, quam si quibus est bene fultum corpus in candida veste. Iuvat tamen ad hoc, si nostra ligua sapientiam de nobis profitemur ac de nobis ipsis noverimus grandia loqui. Si semper adversarii damnamus causam, nostram vero nusquam refellimus, tum maxime nobis habetur fides crediturque. Ego vero huius consilia potiora duco, cui satius est, quod alii, quam quod ipse de se predicet, qui equum et rectum sibi ante animum constituit eiusque vim tum ad nostram, tum adversam partem metitur, qui non rumores ponit ante salutem, nec incognita pro cognitis habet, sed ad omnem indagandam veritatem tempus adhibet et diligentiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License