24. Iohannes de Wildenstain, abbas
monasterii sancti Marci Augie maioris, ad religionem et sanctimoniam monachorum
suorum animum suum adiecit, ut devote et suplicando et cantando ad Cristi
laudes intenti essent. Quod ipse (ut par erat) precipue faciendo aliis exemplo
erat. Ceterum si qui forent, quos non ipsa virtus perliceret, eos pene
formidine ad bonum arcebat. Sanxit igitur, quotienscumque aliquis ex suis
monachis semel tempore peragendarum suplicacionum a templo abesset, ei in eum
diem vino interdictum esset. Qua pena etiam in alios delinquentes servos uti
solebat. Accidit autem, monachum unum semel ab ecclesia abesse. Quo die coquus mane
nimio cantu dominum abbatem orantem impediens deliquerat; ubi autem tempus
prandendi aderat, coquus accedens ad tabulam craterem suum vidit inversum. Erat enim hoc
signum a vino vacare debentium. Prospiciens autem lacius reperit eciam cratherem
unius monachi in eundem modum positum. A quo cum
percontatus esset causam, in conspectum prodiens domini, quod hoc genus hominum
sitim inique patitur, querit, quid commeruerit, quod sibi vino carendum esset.
Cui abbas, quod mane, ipso suplicationem ad deum peragente, suo cantu
eum aberrare coegerit. Coquo vero ulterius querente, quid monachus admississet,
cui pariter vinum non partiretur, respondit abbas, quod non cantasset pro
templo. Ad que coquus: «Et quis sic legis tue vitabit penas, cum ei, qui
cantat, non secus atque, qui temperat a cantu, vino carendum sit?»
Neutiquam autem conveniunt in psallendo deo debitas persolvere laudes et
cantando lascivas cantilenas homines ad luxuriam intemperantiamque allicere.
Est igitur in omnibus rebus modus et certa meta, quam sive vicerimus sive citra
resederimus, peccatum conflamus. Nam sicut abunde callidi et astuti, aut qui
ingenio ieiuno sunt et tardo, sapientes, sic quoque qui tantam pre se gerunt
rigiditatem, ut eos humane condicionis oblivio capiat adeoque nullum elemencie
locum penes se paciantur et qui semper presto sunt ad inferendam iniuriam,
iusti dici non possunt; nec quoque, qui omnia audet, perinde ac, qui omnia
timet, vir fortis est. Habet quoque suos ipsa temperantia fines, ne dum vetitam
vitet voluptatem, nimia integritate vilitatem contrahet.
|