25. Marquardus de Emps, miles auratus, quondam
magistrum civium oppidi Lindow in arcem suam Emps fecerat invitatum. Habito
autem convivio bene lauto miles hospiti, ut eo liberalius haberi videretur,
singula castri penetralia videre potestatem facit. Vento autem in quoddam
armarium, ubi varia et cultrorum et ensium reposita erant genera, miles, ut
etiam maiorem hospitis captaret benivolentiam, eligendi cultri, quem vellet,
hospiti optionem fecit. Is autem primo honestatis gratia renuere, quod eius
merita eo non accederent; miles vero magis instare et usque precibus fatigare,
dum hospes cultrum unum pre aliis opera nobilitatum eligit. Tum miles: «Bene est», inquit. «Sit tuus iste
cultellus, hac tamen lege, quod non minus in hoc suo hereat loco! Et si
quos inantea introduxero, te cultelli huius fore dominum cerciores reddam.»
Est autem ad conservandam humanam societatem in primis liberalitas
accomodata, dum infra suum conservata fuerit lumen, hoc est, si largitio nostra
nec nobis nostrisque nec his, quibus largimur, damno est, si non ab
ostentatione, sed a mera proficiscitur voluntate, si dignis, si virtutis, non
vanitatis, gratia, et si memminerimus eorum, qui in primis bene meruere de
nobis, ut eis potissimum gratificemur, dum tamen non humani obliviscimur
commercii, quod nobis est cum unicuique honesto homini, quibus, prout cuiusque
poscit necessitas, pro viribus opitulemur.
|