26. In oppido Ennk Saxonie adolescens
quidam non bene prudens mulieris cuiusdam deperibat amore, cuius tamen nec
conveniendi nec videndi sibi copia erat. Tabescere autem sibi in dies animus
cupidine. Cuius furorem leniri sperabat, si eam videndi semel sibi modo
potestas fieret. Inter pretereundum autem domum amate iniit consilium, ibidem
vehementi clamore flagrantem supra omnia tecta ignem verbis ad hoc accomodatis
publice obnunciare. Quo sic peracto subito ingens exoritur pavor et clamor.
Omnibus hominibus in valvas edium irrumpentibus gratia ignem expergiscendi,
ipsa quoque eius amica per fenestras prospexit. Qua visa mox stultus ille
affatur singulos, iam iam flammam extinctam esse.
Sunt autem nonnulli homines, qui dum ipsi potiantur optato, nullius pensi faciunt,
quamvis alios affici molestia, quippe qui nullum sibi cum aliis hominibus
ducunt commercium, sed omnes suos sensus solis sibi vel diviciis acquirendis
vel voluptatibus intendunt. Qui dum suo inserviunt commodo, in maxima incidunt
turpia facinora, ambicionem, furtum, predam, furorem et alia huiusmodi, quibus
nedum vel se ipsos vel proximos suos, sed precipua queque imperia, labefactant.
|