28. In villa Meils, ab urbe curiensi
millibus passuum quinque, fuit mulier quedam, que, licet nupta fuerat marito,
contempta tamen matrimonii lege etiam aliis viris in Venere morem gerebat. Quod
etsi maritus egre paciebatur, ne tamen primo crudelius de uxore videretur
consulere, a debita pena abstinuit et, quod sibi consultius videbatur, rem ad
socerum defert. Socer vero, tametsi filiam noverat culpe obnoxiam, ut tamen
genero dolorem et filie penam levaret, ad consultationem animum intendit,
asserendo, rem istam in filia minus dolendam, que, dum genitricem suam
imitaret, hec admitteret, deposituram tamen eam fore tempore, quippe cuius
mater etiam talia agere in iuventa solita fuisset, sexagennariam tamen
abstinuisse; sic procul dubio filiam facturam, ubi sexagesimum inacta sit
annum.
Viciorum autem infelicissimus omnium castigator est tempus, quod, dum vel
mortem vel aliquam aliam malam valitudinem affert, peccandi tollit vires, quo
fit, ut tu non vicia, sed ipsa te vitia deserere cogantur. Boni autem dei
amore, qui vera est virtus, non mortis seu alterius cuiusvis pene formidine, et
peccata et peccatores exhorrescunt.
|