29. Cum annis superioribus
episcopatus constanciensis in magno versaretur discrimine, inclitus noster
Otto, antistes nunc constanciensis, tum electus, singula sua oppida, homines
dicioni sue subiectos sibi iureiurando obstricturus peragravit, ducens una
Werlinum, stultum suum. Fatuus autem inter equitandum e via fatigatus, dira
execratione balbuciens in principem quondam Hermannum, proximum antecedentem
episcopum, fertur fuisse usus, asserendo, eum inique sensisse in locandis
episcopatus oppidis, quod ea tam longo abinvicem spatio constitui curasset,
quod si omnes urbes, oppida vicique simul site essent, homines plures
fatigationes in eis adeundis vitare posse.
Est autem stulticie proprium, ad id tantum, quod adest et quod est præsens,
tantum, quantum sensu percipit, incumbere, nulla preteritorum futurorumque
habita ratione; nam cum ipsi stulti rationem aliquando uti vel nolunt vel
nesciunt memoria quoque expertes existunt, neque preteritorum habere poterunt
scientiam neque futurorum premeditacionem. Quo fit, ut tantum voluptatis avidi, laboris vero et
animi et corporis impacientes existant.
|