30. Fuit pistor quidam urbis
Argentine, cui licet uxor esset satis lepida, famulam tamen domus deperibat.
Quem ubi famula neque precibus neque minis reprimere posset, rem pandit uxori,
cum qua racionem iniit, virum decipiendi, quod famula ipsi iterum eam
sollicitanti et diem et locum se conveniendi prestitueret. Quo sub tenebris,
cum uxor concessisset, venit pistor letabundus ipsaque uxore semel sub famule
specie potitus est. Quo facto cepit eam blande affari et tum comitate, tum
forme prestantia supra omnes alias mulieres, nedum uxorem suam, extollere,
ingens constituens precium, ut uxor sua eo et comitate et forma accederet. Cum
autem nec laudis nec precii modum faceret, mulier impaciens silencii «Tandem
bene est», inquit; «hac hora, vir, omnia tibi ad vota respondent. Ego enim sum
coniunx tua tam et lepida et venusta, quam petis. Cuius tibi preter insignem
impensam, dum voles, copia fieri poterit.
Res igitur in primis fallax est voluptas, que nulla ratione, nulla certa
scientia, sed inani quadam oppinione ducitur. Decepti enim aliquando vel
oculorum vel aurium ac etiam palati dubio iuditio nobis in rem quampiam
constituimus gaudium. Quam dum petimus, si ex errore in aliam incidimus eaque
pro illa quam tam avide appetere visi sumus, potimur fungimurque. Per hoc
voluptas nostra, usque dum in eo versamur errore, nihil aufertur. Non enim
refert, quantum ad voluptatem sive aquam sive vinum biberis, dum tamen tecum,
quod bibis, vini vim sorcietur. Si igitur voluptas res esset vera, firma,
stabilis, propter se ipsam expetenda, nequaquam nos in tantos errores
precipitaret cogeretque tantum ab animo nostro aberrare, ut vel sensuum vel
rationis expertes essemus. Quin immo ad virtutes incumbamus, ubi nihil fallax,
nihil fucatum, sed ipso sole omnia illustriora existunt.
|