31. In villa Aigoltingen, decem
millibus passuum ab urbe Constantia, solvebantur viro cuidam nobili exequie,
cuius gratia etiam ex aliis finitimis locis sacerdotes illic confluebant,
quorum unus in libro missali eius templi non satis tritus in ara constitutus
cepit misse introitum iterum atque iterum passim per librum conquirere. Cum
autem diucius quesisset, desperatus in incerto habebat, cuius potissimum ope in
eo uteretur. Edituus vero, qui ad aram sacerdoti minister aderat, licet homo
esset rudis et agrestis presbiteri considerans sollicitudinem, corrigiam pro
intersigno in librum positam, qua sepe suum sacerdotem usum viderat, indicat.
Quo sacerdos mox sollicitudine liberatus quod petiit invenit.
Vincit autem nonnunquam usus artem, quod consuetudo mutat ingenium et nos
vel virtutibus vel sceleribus imbuit. Qui enim in re quapiam in dies quasi a
cunabulis versatur, ys, sive illa mala, sive bona existat, haud iniuria
peritior aliis in ea re evadit. Heret quoque obtinetque vim suam ipsa
consuetudo potissimum in tenera etate. Que dum adhuc mollis, est facile
institutioni, que deinde consuetudines et ex consuetudine naturam parit, vel ad
bonum, vel ad malum flectitur. Et qui a teneris annis a parentibus suis edoctus
consuevit recte facere, hic procul dubio difficilius a vero honestoque
avocatur, quam qui furtum, predam, rapinam, stuprum assuefactus est vel videre
vel agere.
|