32. Fuisse ferunt non multis
preteritis annis scurram quendam, cui nomen fuit Hammannus Faber, qui rusticum
unum pro fore Constantie lignorum vendendi gratia constitutum adivit. Quem ubi
benigne salvere iussit, consanguineum nuncupavit. Cum vero simplex ruricola
huiusce et salutationem et assercionem primo ioci loco haberet, alius vero forcius
eum sibi propinquum esse persuasioni inniteretur, tum vicinos, tum alios etiam
propinquos propriis nominibus appellando, nam ea antea a quodam, cui ipse
rusticus notus erat, didicerat, ac etiam predium, quod ipse coleret,
describendo, demum persuasum ad prandium invitat. Venditis igitur lignis precio
longe vilissimo festinantium more Hammannus ante omnia balneolum quoddam eis
pro singulari solacio ordinatum intrandum esse disserit, ut ad potandum
aptiores fierent, ut interim tempus prandii lautioris parandi superesset.
Habebat autem scriba publicus urbis in edibus suis balneolum privatum, in quod
illa die matronas primates urbis invitarat. Illic Hammannus cum ruricola
festinans contendit. Quo cum ventum est, rustico aliis vestibus nudato asserit
Hammannus, femorale eius fœde olere sibi, ut abiecto femorali balneolum intret
persuadet, ipso Hammanno ante omnia taliter faciente. Destituto igitur ruricola
bracca sua, ipsum antecedentem disbraccatum in multarum honestarum matronarum
conventum ante se in balneolum trusit, foribus balneoli, ne rustico fugendi
potestas esset, ocius ab extra occlusis. Mulieribus autem magnum clamorem
edentibus accurritur a tota familia domus. Ad quas tamen antequam ventum esset,
Hammannus aufugit seque mutatis vestibus ocello uno clauso in forum recepit.
Ruricola iureiurando affirmante, nullam nisi necis penam ab ipso Hammanno
recepturum ire, interrogatus autem viso eo, qui ipsum illuc duxisset, si eum
cognosceret, asseruit. Adductus igitur per certos huius facinoris participes ad
Hammannum, si is esset, quesivere. Quibus ruricola respondit, hunc non fore,
cum ille ambos suos oculos habuisset, hic vero monoculus esset. Sic ipse rusticus, secundum per
Hammannum deceptus, confusus urbem exiit.
Prudentes autem viros, si quando res nove admirandeque adoriuntur, non
illico vel annuunt vel recusant, sed adhibentes deliberationem singulas
circumstantias debite, si quod occurrit vel in damno vel incommodo sit,
perpendunt, nec quoque repentino adfulgente commodo temere assentiunt, sed
diligenter prius prospiciunt, ne sub utilitatis spetie in fraudem incidant, ne
leges, ne honestatem, ne virtutes deserant; si vero adverse fuerint res, non
illico territi consternantur animo, sed tum considerare incipiunt, si vel pena
digni, vel a culpa vacui sint. Quem enim innocentia sua tutatur, hic ab omni
metu curaque liber atque securus agit omniaque alia, que sibi preter culpam
suam accidunt indigna, spernit atque contemnit.
|