Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
41. In pago Hegoye, ab urbe Constancia xx millibus passuum, fuit cuidam militi uxor plus satis procax atque proterva adeo, quod ne unquam quidem paci in edibus suis locus esset, que non modo verba sese castigantis mariti, sed ne verbera quidem magni penderat, marito semper occurrens, eum se ex hac pelle nunquam agi posse. Quibus verbis cum sepius mariti aures exasperasset, induxit ille animum experiri, si quando eam pelle sua exuere posset, et ipsam in tabulam unam cordis ligatam cepit pedum tenus excoriare. Que tamen adeo pertinaciter in sua perseveravit sententia, quod usque verba sua revocare renuit, donec maritus pro magna parte cutem eius lesit. Tum primum clamavit, se et hac pelle exutam et marito pro viribus morem gerere semper velle.Sunt enim quidam homines, qui nec minis nec precibus induci possunt, quod id, quod secum statuerint, deserant; quod in bonis laudi et constantie, in malis vero vicio et pertinacie datur. Est quoque illicitum, hominem, qui sui iuris non sit, quitquam patrono suo indignum cogitare et in hoc pertinaciter herere.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |