Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
48. Fuit sacerdos quidam ville Capel, ab urbe Argentina quinque et viginti millibus passuum, qui semel pro templo docens acerbius in mares invehi cepit, annotando, quod rustici per hoc, quod indulgentius crapule incumberent, cibo vinoque abuterentur, ebrii multum molestie sub noctem mulieribus afferrent, tum eructantes vomitum, tum displosa vesica vetorem facientes, quo ipsas mulieres in commiseracionem sui ipsius adducebat, quod tanta pati a viris suis cogerentur. Quod ubi viri indigne tulere nec convenire assererent, ut sacerdos inter coniuges discordias publice sereret, cepit sacerdos secum volvere, se haud facile virorum indignationem ferre posse et pro reconciliata ipsorum gratia cogitare. Adveniente igitur die festo, cum iterum pro templo dicendum erat, commemorat, quomodo virorum alias viciorum mencionem fecisset, mulierum autem adhuc superesse, que, maritis in rure opere intentis, delicatis epulis, gallinis quippe et melioris suis ovis vescerentur seque electiori vino ingurgitarent, viris autem domum redeuntibus per diem labore fatigatis pultem una cum trulla aqua referta apponerent, quod tum etiam facile ex eo constaret, quod mulieribus egrotantibus nil assererent convenire, nisi bene lixatas gallinas, veteri adiuncto Falerno, contra vero in virorum mala valitudine nihil aliud apponi, nisi aliquod ptisanarium, et sic astu mulierum semper condicionem meliorem esse, et alia amplius. Quibus verbis sibi adeo mulierum conflavit odium, ut ipse mulieres die noctuque viros contra eum provocarent, adeo quod hoc ipsum sibi mutandi locum causam prebuit. Proxime autem insaniam accedunt, qui secum constituunt vel omnibus vel maiori parti hominum, quibus, cum ducunt moram, gratificari. Nam prout spes nostre sic quoque mentes nusquam conveniunt. Conducit igitur, si bene loqui nescias, pocius tacere, quam male loqui; si autem vel obiurgandi vel docendi causa loquaris, veritati inniti, abiecta et ira et omni acerbitate, ne pocius invidia nostraque aliquando vel gloria vel utilitate, quam veritate, ducti ad castigandum processisse videamur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |