Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
51. Est consuetudo in aliquot locis Germanie, quod sacerdotes parrochi, quos plebanos dicunt, ad calendas ianuarias, cum christianam circumcisionem commemoramus, aliquam faceciam pro templis disserant, eam in populum pro utriusque sexus commoda interpretacione distribuentes, muneris, quod bonum annum vocant, loco. Fuit autem quidam sacerdos, qui habito sermone pro templo et distributo bono anno per fabulam unam, eam fabulam nunc feminis, nunc virginibus, tum viduis per inversionem applicabat, rusticis restantibus. Ipso autem sacerdote ea diutius cum animo suo volvente, nec fabulam eam ullatenus rusticorum moribus accomodare valente, venere sibi in mentem et contumelie et molestie, quibus rustici eum affecerant, qui eum, eque atque de serio Ditis imperio in miseras manes apud inferos fertur, in dies torquerent, cuius gracia is ipsis Herebi incolis a se non minus, quam rusticis, deberi. Ut autem utrinque conquerendi occasionem tolleret, ipsos rusticos Furiis infernalibus, quos demones vocant, ipsasque Furias rusticis pro bono anno publice pro ambone dedit, asserens pro utrorunque pravitate neutros alteros fastidire posse.Non est autem ab re, pravos cum pravis comparare. Est tamen longe alienissimum a societate hominum, eorum fame, qui a culpa vacant, promiscue cum malis detrahi. Nam cum hominem homines persequi contra, clementia vero maxime secundum humanitatem existat, humanius esset, centum nocentes impune transire, quam unum insontem contumeliis et iniuriis prosequi. Si igitur alicuius ligua adeo loquendi et avida et prona est, ut gravius ducat tacere, quam male loqui, contineat tamen se paulisper, usque dum a malis bonos segrabit, et non, quod ab uno seu altero semel lesus est, scriba continuo omnes iniusticie condemnet.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |